monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 64, 16
Septimum vestimentum est mensura parvulum, sed cunctis supra dictis sacratius. Intende, quaeso, animum, ut quae dicuntur, intelligas. Hebraice vocatur HOSEN, Graece autem λόγιον, nos Rationale possumus appellare, ut ex ipso statim nomine scias mysticum esse quod dicitur. Pannus est brevis ex auro et quatuor textus coloribus, hoc est, iisdem quibus et Superhumerale, habens magnitudinem palmi per quadrum; et duplex, ne facile rumpatur. Intexti sunt enim ei duodecim lapides mirae magnitudinis atque pretii per quatuor ordines: ita ut in singulis versiculis terni lapides collocentur. In primo ordine sardius, topazius, smaragdus ponitur. Symmachus dissentit in smaragdo, ceraunium pro eo transferens. In secundo carbunculus, sapphirus, iaspis. In tertio ligurius, achates, amethystus. In quarto chrysolithus, onychinus, berillus. Satisque miror cur hiacynthus pretiosissimus lapis in horum numero non ponatur: nisi forte ipse est alio nomine ligurius. Scrutans eos qui de lapidum atque gemmarum scripsere naturis, ligurium invenire non potui. In singulis lapidibus secundum aetates duodecim tribuum sculpta sunt nomina. Hos lapides in diademate principis Tyri, et in Apocalypsi Ioannis legimus, de quibus extruitur coelestis Ierusalem : et sub horum nominibus et specie, virtutum vel ordo, vel diversitas indicatur. Per quatuor Rationalis angulos, quatuor annuli sunt aurei, habentes contra se in Superhumerali alios quatuor, ut cum appositum fuerit λόγιον in loco, quem in Ephod diximus derelictum, annulus veniat contra annulum, et mutuo sibi vittis copulentur hiacynthinis. Porro ne magnitudo et pondus lapidum contexta stamina rumperet, auro ligati sunt atque conclusi: nec suffecit hoc ad firmitatem, nisi et catenae ex auro fierent, quae ob pulchritudinem fistulis aureis tegerentur, haberentque et in Rationali supra duos maiores annulos, qui uncinis Superhumeralis aureis necterentur, et deorsum alios duos: nam post tergum in Superhumerali contra pectus et stomachum, ex utroque latere erant annuli aurei, qui catenis cum Rationalis inferioribus annulis iungebantur: atque ita fiebat, ut astringeretur et Rationale Superhumerali, et Superhumerale Rationali, ut una textura contra videntibus putaretur.